라틴어 문장 검색

Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni, tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsae sedibus optatis geminae super arbore sidunt, discolor unde auri per ramos aura refulsit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:10)
Pars levis clipeos et spicula lucida tergent arvina pingui subiguntque in cote secures;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:12)
Ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula volvit miraturque interque manus et bracchia versat terribilem cristis galeam flammasque vomentem fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes solis inardescit radiis longeque refulget;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:5)
Iamque propinquabant castris murosque subibant, cum procul hos laevo flectentis limite cernunt et galea Euryalum sublustri noctis in umbra prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:2)
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis, quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:1)
At si, cum referetque diem condetque relatum, lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis et claro silvas cernes Aquilone moveri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:17)
Sic te diva potens Cypri, sic fratres Helenae, lucida sidera, ventorumque regat pater obstrictis aliis praeter Iapyga, navis, quae tibi creditum debes Vergilium;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 31)
quorum simul alba nautis stella refulsit, defluit saxis agitatus umor, concidunt venti fugiuntque nubes et minax, quia sic voluere, ponto unda recumbit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1210)
me dulcis dominae Musa Licymniae cantus, me voluit dicere lucidum fulgentis oculos et bene mutuis fidum pectus amoribus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 123)
te Iovis inpio tutela Saturno refulgens eripuit volucrisque Fati tardavit alas, cum populus frequens laetum theatris ter crepuit sonum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1710)
illum ego lucidas inire sedes, discere nectaris sucos et adscribi quietis ordinibus patiar deorum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 37)
hic, hic ponite lucida funalia et vectis et arcus oppositis foribus minacis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 263)
cui lecta potenter erit res, nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:23)
si plerumque accidit ut faciliora sint ad intelligendum et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 39:2)
haec autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages fatigabit nec corpus orationis in parva diducendo consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 327:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION