라틴어 문장 검색

Iovianus gustatis tantum regalibus bonis fetore prunarum suffocatus interiit ostendens omnibus, quid sit humana potentia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:5)
Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:15)
cur tamen hoc potius libeat decurrere campo per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, si vacat ac placidi rationem admittitis, edam.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I9)
hos amat, his se ingerit utque suos semper producit alumnos.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI295)
sed nudo latere et parvis frons aerea lectis vile coronati eaput ostendebat aselli, ad quod lascivi ludebant ruris alumni:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI33)
"nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum in cavea magno fremitu leo tollet alumnus, nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas expectare colus;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV87)
Sunt qui dicant hanc deam potentiam habere Iunonis, ideoque regale sceptrum in sinistra manu ei additum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 23:1)
Hunc Osirin Aegyptii ut solem esse adserant, quotiens hieroglyphicis litteris suis exprimere volunt, insculpunt sceptrum inque eo speciem oculi exprimunt, et hoc signo Osirin monstrant, significantes hunc deum solem esse regalique potestate sublimem cuncta despicere, quia solem Iovis oculum appellat antiquitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 12:1)
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, Cernere erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:1)
sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:3)
O mihi curarum pretium non vile mearum, Flacce, Antenorei spes et alumne laris, Pierios differ cantusque chorosque sororum;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVI1)
Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam, Quae Lacedaemonium barbara nomen habet, Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri Dona, peregrinam mittimus endromida:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX1)
Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulchro, Vipera si tumulo nobiliore iacet.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX3)
Marcus Palladiae non infitianda Tolosae Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIX2)
Nulla nec in media certabit nata Subura Nec Capitolini collis alumna tibi;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXI4)

SEARCH

MENU NAVIGATION