라틴어 문장 검색

Ora autem, ut de Babylone Hierosolyma regrediar nec mihi dominetur Nabuchodonosor, sed Iesus, filius Iosedech;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:2)
Iam primum maiores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt, ibi devovente pontifice dis se manibus consecrant, statimque in suas quisque aedes regressi, sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese reposuerunt, ut, cum venisset hostis,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 9:1)
Praeterea tribuni plebis, quos nullum diem integrum abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam noctem sequentem revertuntur, non videntur abfuisse diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi partem aliquam illius in urbe consumunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 8:1)
atque his ita constitutis primum a Praetextato simul deinde a se discedentes domum quisque suam regressi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 17:2)
ne ultra te dicturientem retardem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:7)
vel retardo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3802)
Horatius tua ne retardet aura maritos, id est splendor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2042)
atque moras tantis licet addere rebus ostendit deos retardare posse fata, non penitus tollere, ut decemque alios Priamum superesse per annos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3151)
Sallustius regressi ad faciliores ictus loco cedebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7462)
haesit retardata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2901)
iuvencae oblitae sunt pascuorum, stupuerunt ferae, flumina etiam sensu carentia cursus proprios retardarunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 33)
reqvierunt flumina cursus cursus proprios retardarunt, quietos esse fecerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 41)
Aufidius Modestus legisse se affirmabat, hunc morem esse Da- corum, ut cum ad bella proficiscerentur, non prius rem capesserent, quam de Histro certum modum haurientes ore in modum sacri vini, iurarent, non se ad patriae sedes regressuros nisi hostibus caesis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4974)
frena virum non eos retardant frena virorum fortium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2521)
cum regrediens Nilus in suos meatus varia in terris reliquisset animalia, relicta etiam testudo est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4632)

SEARCH

MENU NAVIGATION