라틴어 문장 검색

Nec enim poterat fieri, ut ventus bonis viris secundus esset, contrarius malis, communi autem bono erat patere commercium maris et regnum humani generis relaxari ;
(세네카, 행복론, Liber IV 133:2)
Felieissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus subest minusque se inveniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua fluctuarentur.
(세네카, 행복론, Liber V 71:2)
si quando aliqua fortuito quies contigit, velut profundum mare, in quo post ventum quoque volutatio est, fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus suis otium stat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 9:3)
M. Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus Pompeiosque et Crassos, partim manifestos inimicos, partim dubios amicos, dum fluctuatur cum re publica et illam pessum euntem tenet, novissime abductus, nec secundis rebus quietus nec adversarum patiens, quotiens illum ipsum consulatum suum non sine causa sed sine fine laudatum detestatur!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 24:1)
non conspectu eius, non sermone possum frui I Ubi est ille, quo viso tristem vultum relaxavi, in quo omnes sollicitudines meas deposui ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:3)
In hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo allevans nos subitis incrementis, modo maioribus damnis deferens assidueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum illidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 52:2)
Quotiens aliud egeris, animus relaxabitur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 43:3)
Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:2)
Fluctuamur aliudque ex alio com- prendimus, petita relinquimus, relicta repetimus, alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam vices sunt ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 4:4)
sicut deprensi mari Syrtico modo in sicco relinquuntur, modo torrente unda fluctuantur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 70:6)
Oculis uoluptas in incendio quaeritur et prospectus ignibus relaxatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.20)
Non prata viridi laeta facie germinant nec adulta leni fluctuat Zephyro seges;
(세네카, Hercules Furens 10:22)
ut saeva rapidi bella cum venti gerunt utrimque fluctus maria discordes agunt dubiumque fervet pelagus, haut aliter meum cor fluctuatur.
(세네카, 메데아 14:32)
potius annorum memor mentem relaxa:
(세네카, 파이드라 6:8)
templi relaxa, festa patefiat domus.
(세네카, Thyestes 922:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION