라틴어 문장 검색

tu modo nos revise aliquando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 22:3)
maxime autem rogo rebus tuis totoque itinere ex sententia confecto nos quam primum revisas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 14 4:4)
qua re cum poteris, id est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 50 2:2)
sed tu velim desinas iam nostris litteris uti et nos aliquando revisas et ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solus sapere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 10 1:2)
hic cum rem Gallicanam cuperet revisere, hominem in praesentia non vadatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 1:6)
Cur remeant Nodi, curque Auges progrediuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:10)
Neque impetus influendi & remeandi prius frangi potest, quam aqua attollitur vel deprimitur ad pedes 30, 40 vel 50 & amplius.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:15)
Ad littora verò quae descensu praecipiti ad mare profundum & apertum spectant, ubi aqua sine impetu effluendi & remeandi attolli & subsidere potest, magnitudo aestus respondet viribus Solis & Lunae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:18)
Tempus est te revisere molestias nostras, vel ob hoc solum ne voluptates istae satietate languescant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 3:1)
quae nunc cur iterum post saecula longa revisam, tu facis, o castris miles amice meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 326)
" Postquam mandata peregit, Iris abit (neque enim ulterius tolerare soporis vim poterat), labique ut somnum sensit in artus, effugit et remeat per quos modo venerat arcus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 70:3)
venient cito saecula, cum iam socius calor ossa revisat animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti9)
ille suos suscepta lege revisit, forma sed his vituli solus deus et deus aurum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Moyses accepit legem 2)
non respicit ultra Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae fugerat inverso mutabilis ore revisit, atque inter patrias perstat durata favillas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1206)
mox et triformis angelorum trinitas senis revisit hospitis mapalia, et iam vietam Sarra in alvum fertilis munus iuventae mater exsanguis stupet, herede gaudens, et cachinni paenitens.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION