라틴어 문장 검색

Quippe a senis in novenos remorum ordines, ad hoc turribus atque tabulatis adlevatae castellorum vel urbium specie, non sine gemitu maris et labore ventorum ferebantur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 5:3)
nam quae cumque supra rorem salis edita pars est remorum, recta est, et recta superne guberna;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:8)
et manuum mira freti virtute pedumque consectabantur silvestria saecla ferarum missilibus saxis et magno pondere clavae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:15)
Macer Historiarum libro primo Faustuli coniugem Accam Larentiam Romuli et Remi nutricem fuisse confirmat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 17:1)
quia, cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod, etsi fieri posset, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:3)
At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum Inponit, suaque arma viro remumque tubamque Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo Dicitur, aeternumque tenet per secula nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 10:2)
Haec manus, ut vitum post terga relinqueret orbem, Oceani tumidas remo compescuit undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:50)
legere rudentes, Et posito remis petierunt litora malo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:25)
Invehit, et summis longe petit aequora remis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:12)
Remorumque sonus premitur clamore:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:14)
Tunc caerula verrunt, Atque in transtra cadunt, et remis pectora pulsant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:16)
sic, ubi puppes Sulcato varios duxerunt gurgite tractus, Quod tulit illa ratis remis, haec repulit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:20)
Ast alias manicaeque ligant, teretesque catenae, Seque tenent remis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:29)
Quorum alter, mixtis obliquo pectine remis, Ausus Romanae Graia de puppe carinae Iniectare manum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:54)
Postquam inhibent remis puppes, ac rostra recedunt, Deiectum in pelagus perfosso pectore corpus Vulneribus transmisit aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION