라틴어 문장 검색

communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:1)
nam quidam vehementer in invehi solent, et, quod sit indignissimum, in accusationem orationis utuntur orandi viribus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 249:2)
agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 283:2)
haec enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 28:2)
ergo translativum genus causae ut comparativum et mutuae accusationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 158:7)
constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 272:2)
nam et philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 282:1)
plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 299:4)
adiecerunt quidam numero accusationem, quae ἀντικατηγορία vocatur, allis videlicet succedere hane quoque comparativo generi existimantibus, cui similis erit petitionum invicem diversarum, quod accidit vel frequentissime.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 302:1)
alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcunque tutius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 30:3)
ac, ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio (ut modo ostendi) partitione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 78:2)
in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnes ambitus ac repetundarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 98:2)
Quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt, quo plura crimina;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 103:5)
aut qui repetundarum crimine insimulabitur, non et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit, non inutiliter exponet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 104:2)
estque non concessum modo, sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 174:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION