라틴어 문장 검색

quia, si sine morbo id intumuit, primum reprimentium faciendum experimentum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 16장5)
Cuius experimento moti quidam auctores parum modum rei cognoverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장21)
Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 10:1)
Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 12:2)
Neque uero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 16:3)
id enim fecisse, quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diuersae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi uias traxerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 32:3)
Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 33:1)
Haec autem cognosci experimentis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 39:3)
Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari uolunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 57:3)
ab his eo, quod parum artis esse in obseruatione experimentorum credunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 57:4)
Si, uero quod propius est, uix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:1)
interdum ualetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui ualere et senescere uolet, hoc cottidianum habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 21:3)
Ergo etiam ubi causa incognita est, uidere oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et is uti, quae experimentum adprobarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:7)
Sed id saepe commode respondere experimenta testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 7:1)
Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius an frigida utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION