라틴어 문장 검색

Curatio prima est, supra praecordia imponere, quae reprimant, cataplasmata:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:1)
imponendumque praecordiis, quod simul et reprimat, et emolliat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:6)
Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 12:1)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiori parte oriuntur, ubi natae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 15:1)
sin hae parum proficiunt, reprimentes utiles sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 3:8)
imponendusque pulvis cum oleo, et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt, et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:9)
imponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt, et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:4)
Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta, vel ea, quae simul et reprimunt, et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:8)
imponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida, quae diducant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 2:5)
imponere cataplasmata super ventrem, quae reprimant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 2:4)
Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis reprimentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:4)
sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:5)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus, aliave verbena ex reprimentibus decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 7:1)
Reprimunt alumen et scissile, quod σχιστόν vocatur, et liquidum, melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, II Quae vulnus glutinent. 1:4)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam cogit, atque illius quoque impetum minuunt, tum glutinant vulnera quae id patiuntur, cicatricem iisdem inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION