라틴어 문장 검색

Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit, laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae, committit vates et comparat, inde Maronem atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI226)
at vos, Troiugenae, vobis ignoscitis, et quae turpia cerdoni, Volesos Brutumque decebunt.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII71)
Laureolum velox etiam bene Lentulus egit, iudice me dignus vera cruce, nec tamen ipsi ignoscas populo;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII74)
"sed et exorabile numen fortasseexperiar, solet his ignoscere, multi committunt eadem diverso crimina fato:"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII41)
quisnam hominum veniam dare quisve deorum ventribus abnueret dira atque inmania passis, et quibus illorum poterant ignoscere manes, quorum corporibus vescebantur?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV39)
Vel in castris, cum medicum venale regis caput offerentem Curius remisit, Fabricius oblatam sibi a rege imperii partem repudiavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 21:2)
sic placuit ignoscere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM AETOLUM 4:1)
At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 28:1)
Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignoverat semel) et Faustum Sullam (docuerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum parvulis ex Sulla (hic posteris cavebatur). Itaque non ingratis civibus omnes in principem congesti honores:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 90:3)
Te, inquit, oro, quis perpulit ut id committeres quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:4)
Mille denique verborum talium est quae, cum in ore priscae auctoritatis crebro fuerint, exauctorata tamen a sequenti aetate repudiataque sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 3:1)
Nullus, qui quidem se dignum hoc conventu meminerit, sodalitatem hanc vel ipsum conventus regem repudiabit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:2)
Quia Saturnalibus optimo dierum, ut ait Veronensis poeta, nec voluptas nobis ut Stoicis tamquam hostis repudianda est, nec ut Epicureis summum bonum in voluptate ponendum, excogitemus alacritatem lascivia carentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 8:1)
Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei, quam minuit, ut noxam diceret, quod levis culpae nomen est, et unius, quod facile possit ignosci, et furentis, ut nec culpa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 5:7)
Ignoscite, nec nimium me vocetis, qui naturae rerum Virgilium conparavi.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION