라틴어 문장 검색

Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 24:1)
et qui divine ordinationi repugnat, voluntati omnipotentie coequali recalcitrat;
(단테 알리기에리, Epistolae 28:6)
scilicet quod illud quod nature intentioni repugnat Deus nolit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:5)
Deum non nolle quod nature intentioni repugnat. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:7)
que quidem convenientia ipsi confusioni repugnat, que ruit celitus in edificatione Babel.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 59:4)
etsi, principio, a multis res haecce vehementissime fuit improbata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.13)
Praesidis edictum civium plurium voluntati votisque plane repugnabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.17)
Foedus istud vulgus improbabat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.60)
Etsi Gallorum consilia secreto improbabat Washingtonius, ista, tamen, cum gente, pacem scrvare voluit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.99)
Eaque, quae legatus iste Gallicus apud Americanos fecerit, a Gallicae reipublicae moderatoribus improbata sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.18)
Si Paulus apostolus, vas electionis et preparatus in evangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiva vitiorum reprimit corpus suum et servituti subicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, et tamen videt aliam legem in memberis suis repugnantem legi mentis suae et captivantem se in lege peccati, si post nuditatem, ieiunia, famem, carcerem, flagella, supplicia in semet versus exclamat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 5:1)
Cotidie lacrimae, cotidie gemitus et, si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia conlidebam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:4)
Ita omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:8)
nolo te dilatare fimbrias et ostentui φυλακτήρια habere pia et conscientia repugnante pharisaeica ambitione circumdari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:9)
Sed invito et repugnanti per genas lacrimae fluunt et inter praecepta virtutum resurrectionisque spem credulam mentem desiderii frangit affectus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION