라틴어 문장 검색

Denique illam animarum requiem dicit terram esse viventium (Ps. XXVI, 13), quo peccata non penetrant, ubi virtutum vivit gloria.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:4)
Quarto, quia incipiunt intelligere requiem suam, et futuram sui gloriam praevidere, eaque se consolatione mulcentes, in habitaculis suis cum magna tranquillitate requiescent stipatae praesidiis angelorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:6)
), requies earum per septem ordines, et futurae gloriae prima perfunctio, priusquam in suis habitationibus quietae congregationis munere perfruantur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:24)
In quo bono est requies pura, lux immortalis, gratia perpetua, haereditas animarum pia, et secura tranquillitas, non morti subjecta, sed erepta de morte, ubi nullae lacrymae, nullus est fletus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:24)
Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:28)
Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia sum mitis et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:9)
Et ideo nobis quoque affectanda haec requies fuit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:8)
Unde et Noe dicitur, quod Latine dicitur justus vel requies.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:1)
Quod utique si ad ea quae facta sunt referendum putes, cum diluvium sub eo factum sit, non requies hominibus, sed interitus videatur illatus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:5)
Quod columba non inveniens requiem suam regreditur ad eum, manifestum indicium dedit per hujusmodi aves quantum intersit inter malitiam et virtutem, exprimi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:7)
II, 2), et operatori requies ministrata;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:9)
His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 67:1)
Quae illi maturata ad suam perniciem contemplantes, metuque rei peractae volucriter congregati, precibus et humilitate suprema, petiere missis oratoribus pacem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 12:1)
Hoc memorabili bello, comparando quidem Punicis et Teutonicis, sed dispendiis rei Romanae peracto levissimis, ut faustus Caesar exultabat et felix;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 14:1)
Quibus hoc modo peractis, disperso per stationes milite consuetas, ad hiberna regressus est Caesar.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION