라틴어 문장 검색

corruptus simul et corruptor, aeger et flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardescit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장4)
nec quisquam defendere audebat, crebris multorum minis restinguere prohibentium, et quia alii palam faces iaciebant atque esse sibi auctorem vociferabantur, sive ut raptus licentius exercerent seu iussu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장9)
Vixdum finierat Maternus, concitatus et velut instinctus, cum Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est, suspicatusque ex ipsa intentione singulorum altiorem inter eos esse sermonem, 'num parum tempestivus' inquit 'interveni secretum consilium et causae alicuius meditationem tractantibus?'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 1:1)
ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram iudicis vel instiget vel leniat, qui scit quid ira, promptius ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et quibus animi motibus concitetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 3:1)
aliquando frangi aspectu pignorum suorum, saepius concitari.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 1:4)
His et pluribus in eundem modum perpulerant ut ne legati quidem ac duces partium restingui posse iracun- diam exercitus arbitrarentur, cum haud ignari discriminis sui Viennenses, velamenta et infulas praeferentes, ubi agmen incesserat, arma genua vestigia prensando flexere militum animos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장1)
intellectum id Civili et restincto igne misceri cuncta tenebris et armis iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장5)
Isdem diebus Mucianus Vitellii filium interfici iubet, mansuram discordiam obtendens, ni semina belli restinxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장1)
qui quidem cum intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse, cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:1)
ille hac religione non modo non est deterritus, sed ad maturandum concitatus est, verens ne prius consilium aperiretur suum, quam cogitata perfecisset.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 5:2)
ipse equo concitato ad hostem vehitur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 5:2)
in quo proelio Alexandrum ut animadvertit, incensus ira equum in eum concitavit proculque digressus a suis coniectu telorum confossus concidit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 4:1)
quae iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 5:2)
quo maxime apparuit, non tam ipsum ab Seiano concitari solitum, quam Seianum quaerenti occasiones sumministrasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 1:3)
tunc ad despiciendam uitam exemplo manipularis militis concitatum, qui cum cladem exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem faceret ac nunc mendaci nunc timoris, quasi fugisset, ex acie argueretur, gladio ante pedes eius incubuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION