라틴어 문장 검색

At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, infelix crinis scindit Iuturna solutos, unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 32:1)
nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 21:2)
sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:3)
Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 4:1)
"mori uolui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum maiore tormento positas resumerem, et absolutio mihi uni non finis esset periculi set initium,"
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 6:2)
Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum et paratum, ad quod tamen, ut sumatur, manus porrigenda est.
(세네카, 행복론, Liber V 144:3)
pulcherrima ora foedavit, torvos vultus ex tranquillissimis reddit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:3)
postquam est ad oras Taenari ventum et nitor percussit oculos lucis ignotae novus, resumit animos victus et vastas furens quassat catenas;
(세네카, Hercules Furens 12:25)
vincatur mea fortuna dextra, Sunt quidem patriae preces satis efficaces, sed tamen nostro quoque movere fletu, surge et adversa impetu perfringe solito, nunc tuum nulli imparem animum malo resume, nune magna tibi virtute agendum est:
(세네카, Hercules Furens 19:8)
vidi silentum fata nec tantum redi, sed trepidus atrum Cerberum vidit dies et ille solem, nullus Antaeus Libys animam resumit, cecidit ante aras suas Busiris, una est Geryon sparsus manu taurusque populis horridus centum pavor.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:11)
feminae est munus datus Silanus et cruore foedavit suo patrios penates,-criminis ficti reus.
(세네카, 옥타비아 3:7)
uidebis illum pro tribunali locum quem modo magister equitum, cui ructare turpe erat, uomitu foedauerat:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 3:10)
sic male relictus igne de magno cinis vires resumit.
(세네카, Troades 562:1)
et dominum lavit maerens captiva cruentum, propositum flavis in Simoenta vadis, foedavitque comas, et tanti corpus Achilli maximaque in parva sustulit ossa manu;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 97)
tum praeterea constat omnem operam, si longa intercapedine quiescat, aegre resumi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION