라틴어 문장 검색

Adspice sudantes venerando pondere fratres, divino meritos semper honore coli, iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae et mirata vagas reppulit Aetna faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam1)
carmen amor generi, soceri reverentia poscit officio vatis, militis obsequio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae5)
Viva coronatos adstringit scaena vapores, et levis exili cortice terra natat calcantumque oneri numquam cessura virorum sustentat trepidum, fida ruina, pedem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus21)
commune facit reverentia foedus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix36)
denique cum rerum summas electus habenas susciperet, non ante suis intendit amorem pignoribus quam te pariter fidamque sororem litus ad Eoum terris acciret Hiberis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae60)
Prisca puellares reverentia transilit annos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae71)
coepisse vetat reverentia vestri;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum7)
sed precor hoc donum cum libertate recenti adicias, si vera manet reverentia nostri.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:67)
quae dissona ritu barbaries, medii quam non reverentia frangat?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:133)
mobile ponderibus descendat pegma reductis inque chori speciem spargentes ardua flammas scaena rotet varios et fingat Mulciber orbis per tabulas impune vagus pictaeque citato ludant igne trabes et non permissa morari fida per innocuas errent incendia turres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:167)
quam fixa manet reverentia patrum!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:308)
Hic ubi servandum mater fidissima pignus abdidit, ad Phrygios tendit secura penates turrigeramque petit Cybelen sinuosa draconum membra regens, volucri qui pervia nubila tractu signant et placidis umectant frena venenis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:84)
iamque audax animi fidaeque oblita parentis fraude Dionaea riguos Proserpina saltus (sic Parcae iussere) petit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:3)
reverentia patris obstitit auxilio, nec nos defendere contra possumus:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:125)
Nec mihi Cyclopum quamvis extructa caminis culmina fida satis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:59)

SEARCH

MENU NAVIGATION