라틴어 문장 검색

quia ante omnia Deo debuit deferre primitias, ut a gratia inchoaret auctoris.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:18)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
Aut quomodo fieri posset, ut naturae obedientiam deferret, qui Deo reverentiam non exhiberet?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:7)
Nihil enim gravius quam errantem a Deo deseri, ut se revocare non possit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:8)
Nam si nocentes moriuntur, qui gradum a peccatis revocare noluerint;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:8)
haec nos requiescere facit ab operibus iniquitatis, haec revocat a tristitia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:9)
ut bona concessa divinae benignitati, eadem revocata ac poenas irrogatas nostrae iniquitati imputemus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 1:2)
In eo enim manebat, quem nulla corruptelae carnalis impedimenta revocabant, quominus incorruptae et impermixtae ordinem disciplinae teneret, cujus caro non vidit corruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:14)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
Moderatur vindictam, revocat severitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:5)
Jure quidem S. Moyses indignatus est, ne haberent divina privilegia, qui non deferrent obsequia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:22)
In ore quoque non frustra ramulus oleae videtur esse delatus, eo quod virtus et sapientia in sermone sui habeat claritudinem, et ipsa statim specie lumen ejus effulgeat, maxime cum pacifica loquitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:11)
Recte enim ei honor defertur qui et primae generationis primus fuit et posterioris principium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:8)
Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et justus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non juberetur, sed deferretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:5)
quando quidem videt quod in fructus suos semper terra revocetur, qui diversi aut vere et aestate, ut in partibus Orientis, aut aestate autumnoque nascantur, ut in partibus Occidentis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION