라틴어 문장 검색

post alii, quos praecipuo Titania tellus legit honore patres, motique ad proelia reges.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 492:1)
Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 53:1)
occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:3)
Anchisae munus quod Cisseus rex Thraciae, secundum Vergilium pater Hecubae, ut Cisseis regina Parin creat, Anchisae aliquando donaverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5351)
Phalaris, tyrannus Agrigentinus149 10 eius taurus 198 4 Phaelericus portus 157 29 Phidias statuarius 135 2 84 9 Philippus, rex Macedoniae,Alexandri Magni pater 84 23 Philoctetes 75 21 171 13 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)378)
sed obscura est historia Romana, siquidem istius regis matrem habemus, ignoramus patrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:6)
senatui nomen dederit aetas (nam iidem Patres sunt), et rex rector et alia plurima indubitata;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 253:1)
Duos Romanos reges esse, quorum alter patrem non habet, alter matrem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 29:4)
Tu vero cum nunciis patris tui ibis ante tribunal Regis, ego autem ero absconditus privatim.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:23)
non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 162:1)
tullio similis, an, ne si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum patiemur, potiusque decemviris, taeterrimis mortalium, qui tamen omnes ex patribus erant, quam optimis regum, novis hominibus, similes consules sumus habituri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 39:2)
haecine foedera Tullus, Romanus rex, cum Albanis, patribus vestris, Latini, haec L. Tarquinius vobiscum postea fecit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 59:1)
memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 199:1)
is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 193:1)
Presbyter quidam, nomine Utta, multae grauitatis ac ueritatis uir, et ob id omnibus, etiam ipsis principibus saeculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde coniugem regi Osuio, filiam uidelicet AEduini regis Eanfledam, quae occiso patre illuc fuerat adducta;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION