라틴어 문장 검색

multa istius modi dicuntur in scholis, sed credere omnia vide ne non sit necesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 44:5)
quae fuerunt omnes, ut rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis sparsae sale tum insignes amoris notis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:2)
habes scholam Stoicam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 5:1)
Cicero noster dum ego absum non cessavit apud rhetorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:6)
Cicero tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris, hominis, opinor, valde exercitati et boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 6:3)
'At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 109:1)
dixit C. Causinius schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:9)
ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:1)
quis porro umquam Graecorum rhetorum a Thucydide quicquam duxit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 4:3)
At ea de seniore scribit Plato et scribit aequalis et quidem exagitator omnium rhetorum hunc miratur unum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 3:2)
latius enim de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in parte sit probari necesse;- haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad universi generis rationem traducta appellatur θέσισ. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque partem, ut ornatius et uberius dici posset, exercuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 3:6)
est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia et Caria rhetorum epilogus paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장1)
hanc ὑπαλλαγήν rhetores, quia quasi summutantur verba pro verbis, μετωνυμίαν grammatici vocant, quod nomina transferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 2:3)
e philosophorum scholis tales fere evadunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 4:4)
tertium est, in quo fuerunt fratres illi Asiati- corum rhetorum principes Hierocles et Menecles minime mea sententia contemnendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION