라틴어 문장 검색

cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene impenetrabilis ferro occurrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 305:1)
itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 78:1)
cuius ubi ad tantam altitudinem quantae esse solum infimum cuniculi poterat pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 80:1)
quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam, nec fuit magni operis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 81:1)
ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:1)
segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:2)
nova etiam haud magni operis adversus eos qui in cuniculo erant excogitata res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:1)
hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:3)
inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 85:1)
aliquam reperitis rimam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 229)
recentes autem fossiciae cum in structuris tantas habeant virtutes, eae in tectoriis ideo non sunt utiles, quod pinguitudini eius calx commixta propter vehementiam non potest sine rimis inarescere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장14)
ex his venustius est reticulatum, sed ad rimas faciendas ideo paratum, quod in omnes partes dissoluta habet cubilia et coagmenta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장3)
etiamque in tectoriis operibus rimas hi faciunt arrectariorum et transversariorum dispositione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장91)
cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis necessario rimas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장5)
Item danda est opera, ne commisceantur axes aesculini querco, quod quercei, simul umorem perceperunt, se torquentes rimas faciunt in pavimentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION