라틴어 문장 검색

Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Ergo nec argenti sex scripula Septiciani Missa nec a querulo mappa cliente fuit, Antipolitani nec quae de sanguine thynni Testa rubet, nec quae cottana parva gerit, Nec rugosarum vimen breve Picenarum, Dicere te posses ut meminisse mei?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVIII2)
Quem Germanicus ore non rubenti Coram Cecropia legat puella.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, II4)
Hanc tu rubentem prominentibus venis Quotiens venire, Paule, videris contra, Dicas licebit 'Myrtale bibit laurum.'
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IV2)
Ponetur digitis tenendus ustis Nigra coliculus virens patella, Algentem modo qui reliquit hortum, Et pultem niveam premens botellus, Et pallens faba cum rubente lardo.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII3)
Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LX2)
Sexagesima, Marciane, messis Acta est et, puto, iam secunda Cottae, Nec se taedia lectuli calentis Expertum meminit die vel uno.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXX1)
Sic quacumque vagus gressumque oculosque ferebat, Tonsilibus sertis omne rubebat iter.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX4)
Hiberna quamvis Arctos et rudis Peuce Et ungularum pulsibus calens Hister Fractusque cornu iam ter inprobo Rhenus Teneat domantem regna perfidae gentis Te, summe mundi rector et parens orbis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VII1)
Hesternisque rubens deiecta est herba coronis, Atque suas potuit dicere nemo rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI8)
Inprobius quiddam ridensque rubensque rogavi:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVII4)
O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti Et stipula et nigro pane carere potes!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI3)
Dat mihi pinna rubens nomen, sed lingua gulosis Nostra sapit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXI Phoenicopteri1)
Quamvis Callai+co rubeam generosa metallo, Glorior arte magis:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCV Phiala aurea caelata1)
Collo necte, puer, meros amores, Ceston de Veneris sinu calentem.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCVI Cestos1)

SEARCH

MENU NAVIGATION