라틴어 문장 검색

nec nimio cuiquam posses ardore tueri corporis in summo summam fervescere partem, sed potius tepidum manibus proponere tactum et simul ulceribus quasi inustis omne rubere corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:10)
Sed cum fere ante aequinoctium vernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare navigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut nivibus contegantur, eaque omnia verno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet terra aperire se in germen incipiant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:1)
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti Murice, iam croceo mutabit vellera luto.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 1:3)
Non secus ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:2)
Principio caput incensum fervore gerebant, Et duplices oculos suffusa luce rubentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:2)
tractoque in litora bello Hic primum rubuit civili sanguine Nereus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:46)
Iam Phoebum urgere monebat Non idem Eoi color aetheris, albaque nondum Lux rubet, et flammas propioribus eripit astris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:50)
Cruor altus in undis Spumat, et obducti concreto sanguine fluctus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:36)
Nox subit, atque oculos vastae obduxere tenebrae, Et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:63)
Prono tunc Caesar Olympo In noctem subita circumdedit agmina fossa, Dum primae perstant acies, hostemque fefellit, Et prope consertis obduxit castra maniplis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:17)
Iam rarior aer, Et par Phoebus aquis, densas in vellera nubes Sparserat, et noctes ventura luce rubebant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:2)
finemque expromere rerum Sollicitat superos, multosque obducta per annos Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:44)
Nec duxit recto tenuata cacumina cornu, Ventorumque nota rubuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:53)
Et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis, Spiculaque extenso Paean Pythone recoxit, Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines, Pallenaea Iovi mutavit fulmina Cyclops.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:44)
Litora contigerat, per quae Peneius amnis Emathia iam clade rubens exibat in aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION