라틴어 문장 검색

Exhinc festissimum celebravi natalem sacrorum et suaves epulae et faceta convivia;
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:8)
Ecce transcurso signifero circulo sol magnus annum compleverat, et quietem meam rursus interpellat numinis benefici cura pervigilis et rursus teletae, I rursus sacrorum commonet.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:6)
Nec moratus conveni protinus eum, sane nec ipsum futuri sermonis ignarum, quippe iamdudum consimili praecepto sacrorum ministrandorum commonefactum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:10)
nam sibi visus est quiete proxuma, dum magno deo coronas exaptat, et de eius ore, quo singulorum fata dictat, audisse, mitti sibi Madaurensem sed admodum pauperem, cui statim sua sacra deberet ministrare;
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:11)
Ad istum modum desponsus sacris, sumptuum tenuitate contra votum meum retardabar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:1)
Ergo duritia pauper- talis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar instantia.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:3)
"Ceterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaveris exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat, nec te Romae diebus sollemnibus vel supplicare iis vel, cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:10)
"Quod felix itaque ac faustum salutareque tibi sit, animo gaudiali rursum sacris initiare diis magnis auctoribus."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:11)
Ac ne sacris suis gregi cetero permixtus deservirem, in collegium me pastophorum suorum, immo inter ipsos decurionum quinquennalem allegit:
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:7)
electo sacro, praesens in regmine macro.
(ARCHIPOETA, III3)
Quem Aelfred rex in filium adoptionis sibi suscipiens, de fonte sacro baptismatis elevavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:7)
Cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:3)
Primo enim Olympi montis et fori vestri comparatio facta est, quae nescio quo pertinuerit, nisi ut me commonefaceret et in illo monte Iovem castra posuisse, cum adversus patrem bellum gereret, ut ea docet historia, quam vestri etiam sacram vocant, et in isto foro recordarer esse in duobus simulacris unum Martem nudum, alterum armatum, quorum daemonium infestissimum civibus porrectis tribus digitis contra conlocata statua humana comprimeret.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:3)
Si vero et sonus nobis noster non rationabiliter displicet et me bene interpretatum illud vocabulum recognoscis, habes quod suscenseas Vergilio tuo, qui Herculem vestrum ad sacra, quae illi ab Evandro celebrantur, invitat hoc modo:
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:10)
et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION