라틴어 문장 검색

ERAT in eodem monasterio frater quidam, nomine Badudegn, tempore non pauco hospitum ministerio deseruiens, qui nunc usque superest, testimonium habens ab uniuersis fratribus, cunctisque superuenientibus hospitibus, quod uir esset multae pietatis ac religionis, iniunctoque sibi officio supernae tantum mercedis gratia subditus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].2)
De cuius statu uitae, ut ad priora repedantes, paucis, quae sunt gesta, memoremus, cum esset puer bonae indolis, atque aetatem moribus transiens, ita se modeste et circumspecte in omnibus gereret, ut merito a maioribus quasi unus ex ipsis amaretur, ueneraretur, amplecteretur, ubi XIIIIum aetatis contigit annum, monasticam saeculari uitam praetulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:9)
Nam et uere omnino dixit quidam saecularium scriptorum, quia felicissimo mundus statu ageretur, si uel reges philosopharentur, uel regnarent philosophi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:12)
Historiam abbatum monasterii huius, in quo supernae pietati deseruire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, et Huaetbercti in libellis duobus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:16)
Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem, Admonuit dominae deseruitque Venus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 520)
qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit, reliquit deseruitque me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 375)
sed, Simo, ita nunc ventus navem deseruit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 279)
Sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum dei est, saecularia autem diaboli.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:17)
"Saecularia negotia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia -id est, viros saeculares- constituite ad iudicandum."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:16)
Si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scaenam dispungunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION