라틴어 문장 검색

Auditu tamen conprehendi possunt, sicut suntiustitia et ius et ratio et virtutes et vitia, que omnia vehementius suntdiligenda, vitiis penitus fugatis et certe.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 1:3)
Iustitiam vehementer diligere debes, quia ut dixit Tullius, "Fundamentumest perpetue commendationis et fame iustitia, sine qua nichil potest esselaudabile."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 4:1)
Virtutes dixi vehementer esse diligendas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 12:1)
Initium namque vehementer in inspiciendum est sicut per leges:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 74:1)
nam "exercitatio ingenium et naturam sæpe vincit, et usus omnium magistrorum præcepta superat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 67:2)
Paupertatem enim suam morte saltem finire vehementer cupiebat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:29)
quique cantaverat, saepius per idem repetebat et suo licet asperocantu quasi delectabili detinebatur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 86:10)
Etsi arrectisauribus multa cupio, promissa tamen audiendi avidus vehementer efflagito.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:11)
Et est suum verbum tale, quod saepe supervenientibus aliis consiliis consilia mutantur sapientum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:5)
Ligatur itaque et distenditur anima nostra istius corporis nervis, et ideo interdum rigescit, saepe curvatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:6)
Sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum, et dum saepius ventilatur, separatur a paleis;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:10)
neque mortem ipsi vehementius pertimescamus, cum sciamus necati hominis innocentis apud Deum nullum esse contemptum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 8:3)
Et fortasse ideo quod pater plus afficitur injuriis filii sui, maxime quarum ipse reus et auctor exsistat, et vehementius contristatur sui peccati damnationem a filio persolutam, qui non tam suo, quam patris merito puniretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:8)
Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 1:2)
Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam , inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION