라틴어 문장 검색

Atque hoc inter insipientis sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu visa sunt saeva et aspera, talia esse vero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda sint, sua quoque adsensione adprobat και` προσεπιδοξάζει hoc enim verbo Stoici, cum super disserunt, utuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 20:1)
Istam nam potis est vis saeva extinguere venti Aut imber caelo candidus praecipitans, At contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa, Nullast quae possit vis alia opprimere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 13:4)
Quod in Turcis, gente utique saeva et fera, videre est, qui nihilominus erga bruta animalia misericordes sunt, et eleemosynas canibus et avibus distribuunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:14)
Quas ibi mus uolui miserans, parat inde resolui, Cassibus abrosis solito sibi more dolosis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:4)
"En miserandus ego, maciae confectus et aeuo!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:15)
Leviores pardis equi eius et saeviores lupis deserti; et accurrunt equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장8)
Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장10)
Et flentes oculos claudere saeua negat!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 16:1)
Quid tantum miseri saeuos tyrannos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 11:1)
Cum saeuis Aquilonibus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 9:1)
Dudum tremendos saeua proterit reges
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 3:1)
Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:23)
Sed quaesita uorans saeua rapacitas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 13:1)
Tunc classica saeua tacebant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 16:1)
Cum uulnera saeua uiderent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION