라틴어 문장 검색

Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장11)
pessimum, ubi eadem acuta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장8)
si acutum, ante acumen eius, si longius est, praecidendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장126)
haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 55:3)
Et aliter acutis morbis medendum, aliter uetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 56:4)
Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 5:2)
In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 12:4)
durioribus uero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et i morbi, qui ex atra bile nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 16:2)
Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 21:1)
Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 23:2)
ubi residere uolt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 1:2)
caput et pedes manusque calidas habere uentre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 4:2)
Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 6:3)
neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis neruorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 6:4)
ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut ceruices oritur, aut ubi febre non quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non peruenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION