라틴어 문장 검색

Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 5:7)
Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:2)
ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:6)
Tum superdanda linamenta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:5)
Sub quibus perueniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum uesica quaedam consortio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 4:1)
cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:5)
tum lenibus medicamentis isdem, quae alias posui, ulcera ad sanitatem perducenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 7:5)
Longeque perniciossissimum est, quod in osse pectoris est, quia uix, etiam si recte cessit curatio, ueram sanitatem reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 6:4)
dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus remouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 3:4)
Vbi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos dolores mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 9:3)
inponendumque ceratum, et paulo uehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:1)
A tertio die fouendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:2)
Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 6:3)
ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, ueniat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 5:2)
Ut alimenta sanis corporibus Agricultura, sic sanitatem aegris Medicina promittit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION