라틴어 문장 검색

ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장6)
Tum superdanda linamenta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장26)
Sub quibus perveniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum vesica quaedam consortio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장19)
cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장11)
tum lenibus medicamentis isdem, quae alias (ad 1A) posui, ulcera ad sanitatem perducenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장42)
Longeque perniciosissimum est, quod in osse pectoris est, quia vix, etiam si recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장34)
dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus removetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장19)
Ubi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum levandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed novos dolores movet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장47)
inponendumque ceratum, et paulo vehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장20)
A tertio die fovendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장21)
Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장26)
ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, veniat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장16)
Vt alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris MEDICINA promittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 1:1)
si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 29:2)
Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diuersa de his senserint, ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION