라틴어 문장 검색

eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem superfluo humore siccato, velut mucore qui in eo latuit absterso, acquirit novam suavitatem saporis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:3)
contra in vase vini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta sed et sapore deterior est, pars vero summa aeris vicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 14:3)
Quippe et vox ad aures ultro venit, et aurae in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro adplicantur tactu sentienda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 6:1)
confugiendum est igitur ad saporem, qui si formae consentiat, malum esse nulla dubitatio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:6)
Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno In Vaticanis condita musta cadis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XVIII1)
Et vinitorem farre pascis urbano Pictamque portas otiosus ad villam Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII19)
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur Vel cocta fumis musta Massilitanis, Opimianum morionibus nectar Crystallinisque murrinisque propinat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII8)
Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae Et properet caesum saepe redire nemus, Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVIII1)
Hinc cellarius experitur artes, Ut condat vario vafer sapore In rutae folium Capelliana.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI6)
Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas, Ut satur in vacuis dulcia musta bibas.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, VIII Far1)
Inter sapores fertur alitum primus Ionicarum gustus attagenarum.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXI Attagenae1)
Rustica sim an perdix, quid refert, si sapor idem est?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXVI Rusticulae1)
Expressit mustum consul et ipse bibit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXIII Fundanum2)
De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis Malueris, quam si musta Falerna bibas.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXX Spoletinum1)
Si caldum potas, ardenti murra Falerno Convenit et melior fit sapor inde mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXIII Murrina1)

SEARCH

MENU NAVIGATION