라틴어 문장 검색

cum de tot pastoris officium usurpantibus, de tot ovibus, et si non abactis, neglectis tamen et incustoditis in pascuis, una sola vox, sola pia, et hec privata, in matris Ecclesie quasi funere audiatur.
(단테 알리기에리, Epistolae 78:3)
ad mare cum ueni, generosum et lene requiro,quod curas abigat, quod cum spe diuite manetin uenas animumque meum, quod uerba ministret, quod me Lucanae iuuenem commendet amicae);
(호라티우스의 첫번째 편지, 159)
Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:3)
Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam addebat dolorem, et, quasi oleum flammae adiceres, maioris ardoris fomenta capiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:4)
Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:9)
"Quin potius habendo satietur et cernat laudari alias, quae ista non habeant."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:7)
"Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo habere desideret."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:8)
mox lenone suas iam dimittente puellas tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae, et lassata viris necdum satiata recessit, obscurisque genis turpis fumoque lucernae foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI57)
Non enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum, qui victi erant, odia victoris se caede satiarent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 7:2)
nam saepe in colli tondentes pabula laeta lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes invitant herbae gemmantes rore recenti, et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:5)
quam tibi iam nemo fessus satiate videndi, suspicere in caeli dignatur lucida templa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:19)
deinde animi ingratam naturam pascere semper atque explere bonis rebus satiareque numquam, quod faciunt nobis annorum tempora, circum cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores, nec tamen explemur vitai fructibus umquam, hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas quod memorant laticem pertusum congerere in vas, quod tamen expleri nulla ratione potestur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:9)
ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor non datur, ardorem qui membris stinguere possit, sed laticum simulacra petit frustraque laborat in medioque sitit torrenti flumine potans, sic in amore Venus simulacris ludit amantis, nec satiare queunt spectando corpora coram nec manibus quicquam teneris abradere membris possunt errantes incerti corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:13)
] haec animos ollis mulcebant atque iuvabant cum satiate cibi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:5)
Veteres nullum animal sacrum in finibus suis esse patiebantur, sed abigebant ad fines deorum quibus sacrum esset:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION