라틴어 문장 검색

Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)
Te quoque neglectum violatae, Scaevola, dextrae Ante ipsum penetrale deae semperque calentes Mactavere focos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:44)
Quique suas struxere pyras, vivique calentes Conscendere rogos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:35)
At qua lata iacet vasti plaga fervida regni, Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentis Sufficiunt spatio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:62)
cum paene fideles Per tot bella manus, satiatae sanguine, tandem Destituere ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:4)
Pompeius in arcto Agmina vestra loco, vetita virtute moveri, Cum tenuit, quanto satiavit sanguine ferrum!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:58)
Sed meminit, nondum satiata caedibus ira, Cives esse suos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:45)
numquam civilibus armis Tanta fuit merces, inhumatos condere manes, Sanguine semiviri Magnum satiare tyranni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:27)
Finibus extremis Libyes, ubi fervida tellus Accipit Oceanum demisso sole calentem, Squalebant late Phorcynidos arva Medusae, Non nemorum protecta coma, non mollia sulco, Sed dominas vultu conspectis aspera saxis, Hoc primum natura nocens in corpore saevas Eduxit pestes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:3)
Caesar ut Emathia satiatus clade recessit, Caetera curarum proiecit pondera, soli Intentus genero:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:8)
Nilum videre calentem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:44)
Lucifer a Casia prospexit rupe, diemque Misit in Aegyptum, primo quoque sole calentem, Cum procul a muris acies non sparsa maniplis Nec vaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostes Recta fronte venit, Passuri cominus arma, Laturique ruunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:1)
Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LVII4)
satiatur amor, nisi gaudia torquent:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXVIII2)
Ut tandem saties vocemque sitimque, rogamus, Iam de clepsydra, Caeciliane, bibas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION