라틴어 문장 검색

"cui - gloria tanta - venimus innumera e fato debere cohortes, quem non ipse deum sator aspernetur honorem, dic age, quando tuis alacres absistimus undis, quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권11)
"exscindisne tuas, divum sator optime, Thebas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권69)
"fas et mihi spernere Phoebum, si tibi conlatus divum sator, omnia mergam fontibus arma tuis tristesque sine augure vittas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권354)
"si licet et sanctis hic ora resolvere fas est manibus, o cunctis finitor maxime rerum, at mihi, qui quondam causas elementaque noram, et sator, oro, minas stimulataque corda remulce, neve ira dignare hominem et tua iura timentem, nam nec ad Herculeos - unde haec mihi proelia 2?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권48)
"quonam miseros, sator inclyte divum, Inachidas, quonam usque premes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권227)
"nunc tempus erat, sator optime divom!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권109)
"hominum, inclyte Theseu, sanguis erant, homines, eademque in sidera, eosdem sortitus animarum alimentaque vestra creati, quos vetat igne Creon Stygiaeque a limine portae, ceu sator Eumenidum aut Lethaei portitor amnis, submovet ac dubio caelique Erebique sub axe detinet, heu princeps Natura!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권271)
virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 212:1)
his adhortationibus principis concitati patres, senes iuvenesque, cum ferretur lex agmine facto in forum venerunt, dissipatique per tribus suos quisque tribules prensantes orare cum lacrimis coepere ne patriam pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 347:1)
eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiavit tribunis se in Nova via, ubi nunc sacellum est supra aedem Vestae, vocem noctis silentio audisse clariorem humana, quae magistratibus dici iuberet Gallos adventare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 366:1)
quid de aeternis Vestae ignibus signoque quod imperii pignus custodia eius templi tenetur loquar?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 552:1)
hos Veientis pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuae te deserent, Vesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 558:6)
hic Vestae ignes, hic ancilia caelo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis di.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 578:3)
conversique ad delubra Vestae hospitium flaminum Vestaliumque ab se caste ac religiose cultum invocabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 203:1)
cum templum Vestae arderet, Caecilius Metellus, pontifex maximus, ex incendio sacra rapuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha18)

SEARCH

MENU NAVIGATION