라틴어 문장 검색

eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt, animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 159)
Non res, sed actor mihi cor odio sauciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 275)
ni erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum, quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 490)
Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera, quae per maleficum sucum terrae percurrentia recipiunt in se vim venenatam, uti fuisse dicitur Terracinae fons, qui vocabatur Neptunius, ex quo qui biberant inprudentes, vita privabantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장60)
Non minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides, dextra ac sinistra monumenti advenientes duo rivi concurrunt in unum, e quibus ad unum accumbentes viatores pransitare solent propter aquae bonitatem, ad rivum autem, qui est ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod mortiferam aquam dicitur habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장65)
Necesse est enim in rebus contrariis duabus (contraria autem hoc loco ea dico, quorum alterum ait quid, alterum negat), ex iis igitur necesse est invito Epicuro alterum verum esse, alterum falsum, ut Sauciabitur Philocteta omnibus ante saeculis verum fuit, Non sauciabitur falsum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 54:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION