라틴어 문장 검색

Sive autem hoc modo victa erit, sive numquam repugnaverit, ulcera vel in cutis ulteriore parte vel in glande utrave eam in cole reperientur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장16)
Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exestur sic ut glans excidat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장57)
sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장58)
Quae si cutem occupavit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장65)
Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장72)
Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장110)
Si non vincitur purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장15)
Quod si levior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 1장4)
Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장5)
Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute vel etiam carne vitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장19)
necessaria vero opera scalpelli est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장26)
inter nervos ultima expectanda maturitas est, quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장28)
in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장30)
Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장33)
Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus vitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION