라틴어 문장 검색

silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:5)
sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장2)
quo modo fert apud eum Prometheus dolorem, quem excipit ob furtum Lemnium, Unde i/gnis cluet morta/libus clam Divi/sus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 23:3)
Qui scriptis jussit Tabulis compescere Caedes Furta & Adulteria, & perjurae crimina Fraudis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:2)
hoc titulus fero incisus, hoc ad furta compositus Sinon firmabat et mens semper in damnum potens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:7)
Solus ergo amor furtum potius quam praemium erit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:8)
An quia hoc genus furti semel [mea] feliciter cessit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:20)
Is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, Hesus nomine, subito proclamat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:7)
versat manus improba furtum thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora et mentem timor altus habet, ne forte gravatum excutiat gremium secreti conscius auri:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:16)
testis silvestris aedon atque urbana Procne, quae circum gramina fusae ac molles violas cantu sua furta colebant . . . Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:12)
Lupus arguebat vulpem furti crimine;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.3)
hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)
Verebar ne plane furtum videretur, quod confiteri timerem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 7:3)
His ego lectis 'cur post haec' inquam 'nostros celamus amores nullumque in medium timidi damus atque fatemur Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces blanditias et furta novas addentia flammas?'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 7:1)
Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION