라틴어 문장 검색

Quod enim neque precibus umquam nec insidiando nec speculando adsequi potui, ut, quid Crassus ageret meditandi aut dicendi causa, non modo videre mihi, sed ex eius scriptore et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 136:2)
te, quem ego totiens omni ratione temptans ad disputandum elicere non potuissem, permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudinem disputasse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 13:6)
' Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille 'audite vero, audite,' inquit 'hominem enim audietis de schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit, cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 28:2)
cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 223:4)
Multa istius modi dicuntur in scholis, sed credere omnia vide ne non sit necesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 44:5)
multa istius modi dicuntur in scholis, sed credere omnia vide ne non sit necesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 44:5)
nihil est enim aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 5:3)
habes scholam Stoicam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 5:1)
'At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 109:1)
dixit C. Causinius schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:9)
e philosophorum scholis tales fere evadunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 4:4)
accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis θετικῶσ, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 7:1)
G. schola X uno loco servavit (276,3) alteroque unus salter G scolis prima manu scriptum exhibet (293,10), reliquis (220,19.27 259,30 358,16.19 363,23 416,5) omnes scola praebent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말320)
eiusdem scholarum excerpta in ed.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말489)
sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION