라틴어 문장 검색

si vis scire, an velim, effice, ut possim nolle.
(세네카, 행복론, Liber II 82:5)
quis eam liberaverit, volo scire, si scis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4111)
Illud sane neque obscurum est neque incertum, infaustos transvehendi barbaram plebem ministros, numerum eius comprehendere calculo saepe temptantes, conquievisse , ut eminentissimus memorat vates, Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere, quam multae zephyro truduntur harenae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 6:2)
Domine, sciebam quod volebas eam hodie esse apertam, et ideo nolui eamsero claudere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:6)
Quae omnia si scire quisquam velit quam varia sint et assidua, harenarum numerum idem iam desipiens et montium pondera scrutari putabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 34:1)
"Sed utique praesumis, nugo et corruptor et inamabilis, te solum generosum, nec me iam per aetatem posse concipere velim ergo scias multo te meliorem filium alium genituram;"
(아풀레이우스, 변신, 5권231)
Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos exigunt opera;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 1:4)
et qui divine voluntati reluctatus est et sciens et volens, eidem militet nesciens atque nolens.
(단테 알리기에리, Epistolae 39:11)
Caveat omnia apocrypha et, si quando ea non ad signorum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta vitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:8)
Et scire equidem velim, numquid sit quod argutus Niligena et gentis accola numerorum potentis ex hoc ordine Romanae dispensationis inrideat, an Tuscum quoque Tiberim aliquid ex disciplinis suis hausisse consentiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 37:2)
Nam cum regis libertus ad novas divitias nuper erectus philosophos ad convivium congregasset et inridendo eorum minutulas quaestiones scire se velle dixisset cur ex nigra et ex alba faba pulmentum unius coloris edatur, Aridices philosophus indigne ferens:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:2)
Cum ergo una censoria sit, delicata altera, scire equidem velim quae servandae aptior sit sanitati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:6)
unde quidam volunt Aenean scientem quod bellum gesturus esset, sicut a sibylla cognoverat, ubi ad Italiae partem debitam venit, primum adorasse terram, ut geniumque loci primamque deorum Tellurem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5211)
volo enim sciri in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:1)
quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION