라틴어 문장 검색

ille enim cum esset consul in Gallia exoratus in convivio a scorto est ut securi feriret aliquem eorum qui in vinculis essent, damnati rei capitalis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:5)
quae sunt igitur epularum aut ludorum aut scortorum voluptates cum his voluptatibus comparandae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 64:7)
ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:6)
' | Quibus ego auditis intentavi in oculos Ascylti manus et Quid dicis inquam muliebris patientiae scortum, cuius ne spiritus quidem purus est?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 9:6)
At nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:7)
Inundavere pectus lacrimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus animam paene submovit . . . In partemvoluptatis temptabat admitti, nec domini supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium . . . Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam facies, quam scortum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:11)
Omnibus ergo scorta placent fractique enervi corpore gressus et laxi crines et tot nova nomina vestis, quaeque virum quaerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:13)
Maritus quidam cum diligeret coniugem Togamque puram iam pararet filio, Seductus in secretum a liberto est suo, Sperante heredem suffici se proximum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta7)
Maritus ex diutino morbo circa velanda corporis ulceribus putrescebat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 3:2)
Maritus legato consulari, ille Caesari scripserat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 4:3)
Nempe maritorum somnis utuntur amantes, Et sua sopitis hostibus arma movent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 918)
Iam super oceanum venit a seniore marito Flava pruinoso quae vehit axe diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 131)
Me prohibet custos, in me timet illa maritum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 843)
hoc in legitima praestant uxore mariti, cum, tener, ad partes tu quoque, somne, venis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 71:1)
qua vafer eludi possit ratione maritus, quaque vigil custos, praeteriturus eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 128:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION