라틴어 문장 검색

quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne cogit ut exempta concedas fine patere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:11)
usque adeo falsae rationi vera videtur res occurrere et effugium praecludere eunti ancipitique refutatu convincere falsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:11)
nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:4)
haut igitur leti praeclusa est ianua caelo nec soli terraeque neque altis aequoris undis, sed patet immani et vasto respectat hiatu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:3)
nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa gignier et taetro concrescere odore bitumen, denique ubi argenti venas aurique secuntur, terrai penitus scrutantes abdita ferro, qualis expiret Scaptensula subter odores?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:15)
Nos id altius scrutati animadvertimus doctum poetam antiquissimorum Graecorum more, sicut docebit auctoritas, elocutum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 4:1)
Nam, si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delinimentum illud quod Helena vino miscuit, Νηπενθές τ’ ἄχολόν τε κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων, non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi oportunitas quae hospitem moeroris oblitum flexit ad gaudium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 18:1)
627 Persequitur Pompeium Caesar, mareque praecludere vallo molitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권24)
- Pugna fuit unus in illa Eximius Phoceus animiam servare sub undis, Scrutarique fretum si quid mersisset arenis, Et nimis adfixos unci convellere morsus, Adductum quoties non senserat ancora funem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:43)
1 Pompeius iter ei praecludit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권2)
Qui stimulante metu fati praenoscere cursus, Impatiensque morae, venturisque omnibus aeger, Non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, Nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix Aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibra Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli Servet, et Assyria scrutetur sidera cura, Aut si quid tacitum, sed fas, erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:4)
Continuo fugere lupi, fugere revulsis Unguibus impastae volucres, dum Thessala vatem Eligilt et gelidas leto scrutata medullas Pulmonis rigidi stantes sine vulnere fibras Invenit, et vocem defuncto in corpore quaerit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:3)
Quid viscera nostra Scrutaris gladio Nescis, puer improbe, nescis, Quo tua sit fortuna loco:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:15)
Tunc ausum classi praecludere portus Impulit ac saevas meritum Phycunta rapinas Sparsit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:17)
Maximus hortator scrutandi voce deorum Eventus Labienus erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION