라틴어 문장 검색

genus ostentationi comparatum et praeter id, quod solam petit voluptatem eamque etiam fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredibilia sectatur, patrocinio quoque aliquo iuvari, quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat, nec mutare quaedam modo verba, sed extendere, corripere, convertere, dividere cogatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 29:2)
Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, immerito;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 80:1)
Mittam itaque ipsos tibi libros et ne multum operae inpendas, dum passim profutura sectaris, inponam notas, ut ad ipsa protinus, quae probo et miror, accedas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 5:1)
Iit in ipsis sapientiam sectantibus magna discrimina esse fateamur necesse est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 34:1)
Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa, quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 35:1)
Non est elegantiae tuae tam magna sectari secure.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:2)
Sequitur autem hoc usque in forum declamatores uitium, ut necessaria deserant dum speciosa sectantur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 2:1)
Est videlicet magna in ipso opere merces rei et ad adliciendas mentes hominum ingens honesti potentia, cuius pulchritudo animos circumfundit et delenitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.
(세네카, 행복론, Liber IV 105:1)
Inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus visus est Iuppiter voluptate concubitus delenitus duplicasse noctem.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 100:1)
Videbit, quod ingenium qua ratione tractandum sit, quo modo in rectum prava Sectantur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 34:1)
" Humilis et inertis est tuta sectari;
(세네카, De Providentia, book 1 64:11)
Quemadmodum qui bestiarum cubilia indagat et Laqueo captare feras magno aestimat et Latos canibus circumdare saltus, ut illarum vestigia premat, potiora deserit multisque officiis renuntiat, ita qui sectatur voluptatem omnia postponit et primam libertatem neglegit ac pro ventre dependit, nec voluptates sibi emit, sed se voluptatibus vendit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 72:1)
in amne medio faucibus siccis senex sectatur undas, alluit mentum latex.
(세네카, Hercules Furens 11:19)
hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles (nunc superat Zetes, nunc superat Calais), oscula suspensis instabant carpere plantis, oscula et alterna ferre supina fuga.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2011)
exagitet nostros Manis, sectetur et umbras, insultetque rogis, calcet et ossa mea!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 819)

SEARCH

MENU NAVIGATION