라틴어 문장 검색

illae autem longo cum limite fusi sanguinis ad portas utrimque exstantia ducunt spicula semianimes, gemituque imitante querellas saucia dilectis adclinant pectora muris, templa putes urbemque rapi facibusque nefandis Sidonios ardere lares, sic clamor apertis exoritur muris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권289)
magno furor est in sanguine mergi, nec nisi regnantis cervice recumbere tauri, at non semianimi clamore Menoecea lapsus fallit Atys:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권259)
Talia nectebant, subito cum pigra tumultu expavit domus, et multo sudore receptus fertur Atys, servans animam iam sanguine nullo, cui manus in plaga, dependet languida cervix exterior clipeo, crinesque a fronte supini.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권284)
et iam laeva viro, quamvis saevire vetaret Amphion, erepta manus, puerique trahuntur ora supina comis, serus tunc denique supplex demisso mucrone rogat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권180)
Denique ferunt, quia a tempore matutinae laudis saepius ad diem usque in orationibus persteterit, atque ob crebrum morem orandi, siue gratias agendi Domino semper ubicumque sedens, supinas super genua sua manus habere solitus sit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII.13)
semianimem inter manus domum ablatum mortuumque inde arbitrari, nec sibi rem exsequi tam atrocem per consules superiorum annorum licuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 150:1)
supinas deinde tendens manus commilitones appellans orabat ne quod scelus Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 534:1)
ubi tollentis corpus semianime virginis sponsum avumque in carcerem duci iusserit, stupro interpellato magis quam caede motus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 633:2)
nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum, quia simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes vana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam vallem fusi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 498:2)
versus itaque in victorem terror et novo hoste et supina valle Romanam inclinavit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 254:2)
propulistis a castris, supina valle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 243:3)
ploratus mulierum non ex privatis solum domibus exaudiebatur, sed undique matronae in publicum effusae circa deum delubra discurrunt, crinibus passis aras verrentes, nixae genibus, supinas manus ad caelum ac deos tendentes orantesque ut urbem Romanam e manibus hostium eriperent matresque Romanas et liberos parvos inviolatos servarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 122:1)
ex rostratis Poeni vana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 122:1)
alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 42:1)
quid nunc supina susum in caelum conspicis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 3136)

SEARCH

MENU NAVIGATION