라틴어 문장 검색

praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet claris, multis tamen ac variis velut maculis conspergitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 211:1)
Domine, verum est quod hii mihi terram dederunt et ego eam colui et seminavi ut decuit, sed quadam die in dicta terra vestigia leonis inveni;
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:29)
Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:1)
Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 25:1)
Et saepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:17)
Sed et ferramenta sibi ruralia cum frumento adferri rogauit, quod dum praeparata terra tempore congruo seminaret, nil omnino, non dico spicarum, sed ne herbae quidem ex eo germinare usque ad aestatis tempora contigit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].11)
eaque extemplo ubi vino has conspersi fores, de odore adesse me scit, aperit ilico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1145)
Age tu ocius pinge, humum consperge ante aedis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 295)
ea aes cyprum limis crassis uti scobis facta mixta conspargitur, ut conglomeretur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장4)
plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi sextarii vii permixti paleis, vel cicerculae similiter conspersae sextarii xii mixti paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION