라틴어 문장 검색

"nec quicquam ibi rerum nec formositas ulla, sed infernus somnus ac vere Stygius, qui statim coperculo revelatus invadit eam crassaque soporis nebula cunctis eius membris perfunditur et in ipso vestigio ipsaque semita coli lapsam possidet;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:158)
hic lanceam, ille venabulum, alius gerebat spicula, fustem alius, sed et saxa, quae I salebrosa semita largiter subministrabat;
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:7)
Lacunosis incilibus voragi- nosam, partim stagnanti palude fluidam et alibi subluvie caenosa lubricam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 9:2)
Crebris denique offensaculis et assiduis lapsibus iam contusis cruribus meis vix tandem ad campestres semitas fessus evadere potui.
(아풀레이우스, 변신, 9권 9:3)
stricta ducit ad vitam semita.
(ARCHIPOETA, I50)
semitas obsederat rabies praedonum,
(ARCHIPOETA, IX110)
dilatavit semitas, vepres exstirpavit,
(ARCHIPOETA, IX130)
Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 13:1)
Idcirco palus destitutus est in foro eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:6)
Palus, inquit, in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis caesus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 12:2)
Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se atque in palude proxima delituit et frustra requisita perisse credita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 8:1)
Verum Hiberni agrestes (qui maxime deliquerant) more suo in sylvas et paludes fugerant, quique in pacato Hiberniae similis criminis conscii sibi erant ad eos se receperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:5)
Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 2:4)
MOLIBVS exusta de more palude uetusta, Circumseptus ibi draco magnus in aggere limi, Per iusiurandum, si se sciat inde leuandum, Quicquid habent Mauri, dare se promiserat auri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:1)
Sed et filii Beniamin eruperunt in occursum populi et abstracti de civitate coeperunt caedere ex eis sicut primo et secundo die, per duas semitas terga vertentes, quarum una ferebat in Bethel, altera in Gabaa, atque prosternere in campo triginta circiter viros.
(불가타 성경, 판관기, 20장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION