라틴어 문장 검색

postea quam exstinctis his omnis eorum memoria sensim obscurata est et evanuit, alia quaedam dicendi molliora ac remissiora genera viguerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 95:1)
Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotundum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et inde sensim ascendat in diversam partem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:2)
ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:15)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
is nequaquam me quidem - cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset - sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장1)
Luci Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita, tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 1:1)
itaque hic, quem praestitisse diximus ceteris, in illa pro Ctesiphonte oratione longe optima summissius a primo, deinde, dum de legibus disputat, pressius, post sensim incendens iudices, ut vidit ardentis, in reliquis exsultavit audacius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 2:1)
sensim enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor, non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id, quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae sint visa maiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:5)
ita fit, sensim cogitantibus ut, quantum sit ementita opinio, appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:3)
adeo quod recta VP tanget hanc curvam in puncto P. Circuli nom radius sensim auctus aequetur tandem distantiae CP, & ob similitudinem figurae evanescentis Pnomq & figurae PFGVI, ratio ultima lineolarum evanescentium Pm, Pn, Po, Pq, id est ratio incrementorum momentaneorum curvae AP, rectae CP & arcus circularis BP, ac decrementi rectae VP, eadem erit quae linearum PV, PF, PG, PI respective.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 16:2)
Postquam se amari sensit, supercilium altius sustulit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:13)
Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum sequiturque abeuntem et creberrimis ictibus supercilium suum vindicat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:9)
Immo ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas errarem . . . Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo madentibus vulnus, quod in supercilio factum erat, coartavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:13)
hic continuo radat utriusque non solum capita, sed etiam supercilia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:4)
Non est dilata fallacia, sed ad latus navigii furtim processimus capitaque cum superciliis denudanda tonsori praebuimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION