라틴어 문장 검색

aut certe (ut Anaxagoras affirmat,) ventorum vi subeuntium ima terrarum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 11:2)
Unde plerumque observatur, terra tremente, ventorum apud nos spiramina nulla sentiri, quod in ultimis eius secessibus occupantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 11:4)
Ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur, propinquare senserunt, ad suffugia locorum palustrium se contulerunt, eosque secutus infestius miles, caesis plurimis ibi victoriam repperit, ubi nec caute posse consistere, nec audere aliquid credebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 18:1)
Postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundo Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes, mihi (ne sit arrogans dicere,) merito tribuistis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 32:1)
Postque saepimenta fragilium penatium inflammata, et obtruncatam hominum multitudinem, visosque cadentes multos aliosque supplicantes, cum ventum fuisset ad regionem (cui Capillacii vel Palas nomen est) ubi terminales lapides Alamannorum et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sant posita, ea propter ut Macrianus et Hariobaudus, germani fratres et reges, susciperentur impavidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes, venerant pacem anxiis animis precaturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 15:2)
Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere, constanti asseveratione perfugis concinentibus, affirmabant, oscitante homunculo, Nisibin propere venimus, utilia paraturi, ne dissimulantes obsidium, Persae civitati supervenirent incautae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 8:1)
Erat eo tempore satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati Persarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano, adulescens nobiscum occulte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus, et dulcedine liberalium studiorum illectus, remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 20:1)
Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus, orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum, omnium rerum usu regionum feracium, et consideratione ea qua rectus pergeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur, sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullisque adhuc aquis advenis adolescens, facile penetrari poterit ut vadosus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 10:1)
Affirmant etiam aliqui, terrarum halitu densiore crassatum aera, emittendis corporis spiraminibus resistentem, necare non nullos, qua causa animalia praeter homines cetera iugiter prona, Homero auctore, et experimentis deinceps multis, cum talis incesserit labes, ante novimus interire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 6:1)
Proinde vallo prope Acimincum locato, celsoque aggere in speciem tribunalis erecto, naves vehentes quosdam legionarios expedites alveum fluminis proximum ripis observare sunt iussae, cum Innocentio quodam agrimensore, huius auctore consilii, ut si barbaros tumultuare sensissent, aliorsum intentos post terga pervaderent improvisi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 8:1)
Quae Limigantes licet properari sentirent, nihil tamen praeter preces fingentes, stabant incurvi, longe alia quam quae gestu praeferebant et verbis altis mentibus perpensantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 9:1)
Imitandus sit Tullius, cum parcere vel laedere potuisset, ut ipse affirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 18:2)
ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis, sub hoc venerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse affirmans, ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus assueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 4:3)
Eoque affirmante, primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalera quaerebatur, uti coronatus speciem saltem obscuram, superioris praetenderet potestatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 18:1)
Ubi data copia dicendi quae vellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus, formidari etiam maiores affirmans forsitan . Sed perstabat in cassum, haec multaque similia disserendo, efferata vesania regis obstante, non ante castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION