라틴어 문장 검색

Ingens postea numerus librorum in Aegypto ab Ptolemaeis regibus vel conquisitus vel confectus est ad milia ferme voluminum septingenta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 4:1)
Ad hane ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii verbis nobiscum sermocinatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 8:1)
Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 6:1)
quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti lego lectus facit lectito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:3)
Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:1)
Brevitas sane et venustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 5:2)
Unde haec ferme sunt, quae commeminimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 3:1)
Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 27:1)
id ferme significat quasi quaesitores et consideratores.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 3:1)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 16:2)
CUM Delphos ad Pythia conventumque totius ferme Graeciae visendum philosophus Taurus iret nosque ei comites essemus inque eo itinere Lebadiam venissemus, quod est oppidum anticum in terra Boeotia, adfertur ibi ad Taurum amicum eius quempiam, nobilem in Stoica disciplina philosophum, aegra valitudine oppressum, decumbere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 2:1)
Tum deinde disseruit, me et plerisque aliis audientibus, in ferme modum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 7:1)
Nescio quo autem pacto recepta vulgo interpretatio est absurdissima, ut' intra Kalendas ' significare videatur etiam 'citra Kalendas' vel 'ante Kalendas,' nihil enim ferme interest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 15:1)
Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 5:1)
Sic igitur eo verbo veteres esse usos, et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium, omnes ferme libri declarant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION