라틴어 문장 검색

Nunc autem, scio te enim non ludo sed serio feriari, si est commodum respondere id quod rogatum venio, tibi ipsi, quantum arbitror, non iniocundum, mihi vero gratissimum feceris.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 1:4)
Et, ut primum de servis loquamur, iocone an serio putas esse hominum genus quod di inmortales nec cura sua nec providentia dignentur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:3)
Ad haec cum Praetextatus diceret ludicras voluptates nec suis Penatibus adsuetas nec ante coetum tam serium producendas, excepit Symmachus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 7:1)
Tunc luxuriam senis adulteri civitas subinde rumoribus iocisque carpebat, ut mala non tantum seria forent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:5)
Vigebat in eo excedens iocos et seria mordacitas, ut hoc est ex epistola ad C. Cassium dictatoris violatorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:1)
Satis serio et Catonem laudavit et sibi, ne quis adfectaret res novare, consuluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:5)
Sed si garrulus non putabor, volo de moribus feminae pauca praemittere, ni quisquam vestrum habeat seria et discenda quae proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 1:2)
Haec Cato, cui, ut videtis, etiam cantare non serii hominis videtur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 10:1)
Fuit autem aetate L. Crassi illius diserti, qui quam gravis et serius habitus sit etiam Cicero docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 3:2)
Mature, inquit, est quod neque citius neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 8:3)
at nos et inter pocula silemus, tamquam debeat seriis vel etiam philosophis carere tractatibus tale convivium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:3)
Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 31:2)
ut exilia poma celerius maturescunt, robusta serius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:2)
sed hoc ita seriis inserendum est, ut de eo debeat vel anxie disputari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:3)
Quia et ex iocis seria facit violentia loquendi, hoc mihi absolvatis volo, cuius diu me exercuit vera deliberatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION