라틴어 문장 검색

deest enim et luto uigor et saxo color et picturae rigor et motus omnibus, qui praecipua fide similitudinem repraesentat, cum in eo uisitetur imago mire relata, ut similis, ita mobilis et ad omnem nutum hominis sui morigera;
(아풀레이우스, 변명 13:7)
tantum praestat imaginis artibus ad similitudinem referundam leuitas illa speculi fabra et splendor opifex.
(아풀레이우스, 변명 13:10)
quibus praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur, in tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra in cauis auctiora;
(아풀레이우스, 변명 15:2)
qui fiat ut arcus in nubibus uarie, duo soles aemula similitudine uisantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat uolumine ingenti Archimedes Syracusanus, uir in omni quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.
(아풀레이우스, 변명 15:6)
posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari spuria et fascina propter nominum similitudinem:
(아풀레이우스, 변명 33:5)
quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in uentre eius conexa et catenata sunt.
(아풀레이우스, 변명 38:14)
igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ad me et mea ratiocinatione recte factum esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.
(아풀레이우스, 변명 49:11)
nec tamen uos parua quaedam et praua similitudo falsos animi habeat, quoniam quaedam, ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant.
(아풀레이우스, 플로리다 9:9)
patior et ipse in meis studiis aliquam pro meo captu similitudinem;
(아풀레이우스, 플로리다 9:11)
"Me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:5)
"Sic ad nostri similitudinem, qui vere lamentabamur, conformatus manus suae culpam bestiae dabat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:39)
"Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite mi ausculta et advenam istum asinum remoto quodam loco deductum iugula, femusque eius ad similitudinem perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum appone domino cervini vicem."
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:8)
magnopere invigilandum mihi censeo in eo, quod ante aliquam, quamvis dissimili modo, similitudinem inter illum felicem latronem et regem composuerim:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:1)
Cui ratiocinationi utrum nihil valide inimicum sit, peto mecum consideres.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 2:8)
Hac ego interim recreatus, cum deo in auxilium deprecato et in ipsum et in ea, quae verissime vera sunt, adtolli coepero, tanta non numquam rerum manentium praesumptione compleor, ut mirer interdum illa mihi opus esse ratiocinatione, ut haec esse credam quae tanta insunt praesentia, quanta sibi quisque ipse fit praesens.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION