라틴어 문장 검색

ut etiam ipsa habeat causam doloris et maioris iracundiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5363)
per quod quasi exauctoratur Dianae favor, interveniente maioris numinis iracundia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7683)
et est sensus 'obliti illum'. ignoto camporum in pulvere linquunt bene Arruns, qui quasi sacrilegus peremptus est, faciente numinis iracundia est relictus, ut nec sepulturam posset mereri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8664)
ut primum fari potvit nimius enim dolor et iracundia ei intercluserant vocem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 471)
multa iovem et laesi testatus foederis aras 'multa' pro 'multum'. licet haberet iustam causam iracundiae, quod et fugiebat Turnus, et ipse adpetebatur insidiis, non tamen ante prorupit in bellum, quam Iovis fidem et laesa foedera testaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4961)
verba ista quasi iam taediantis sunt ad longam Iunonis iracundiam, unde et paulo post desine iam tandem precibusque inflectere nostris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7932)
unde non mirum est tantam te iracundiam retinere sub pectore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8305)
regum irae ita se habent, ut, etiam si ad praesens indulgere videantur, stimulos iracundiae ad futurum reservent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 83011)
est autem hostilis iracundia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8914)
qui cum Eurydicen nym- pham, uxorem Orphei, vitiare voluisset, et illa fugiens a serpente fuisset occisa, nympharum iracundia cunctis apibus et animalibus perditis matris imploravit auxilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3172)
si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 4:1)
etiam M. Pontidius municeps noster multas privatas causas actitavit, celeriter sane verba volvens nec hebes in causis vel dicam plus etiam quam non hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe iracundiaque vehementius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 2:1)
quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 35:4)
neque enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 36:3)
quis enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION