라틴어 문장 검색

Convivia non tantum pudica colimus, sed et sobria:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:3)
hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientis vigilantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:8)
Atque etiam si considerare volumus, quae sit in natura excellentia et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 137:4)
neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:3)
sin ad generum universas quaestiones referuntur, ita modicae et paucae sunt, ut eas omnis diligentes et memores et sobrii oratores percursas animo et prope dicam decantatas habere debeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:6)
habuisti enim in tua potestate, ex quo vel ex sobrio vel certe ex ebrio scire posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 1:4)
ne vinulenti quidem quae faciunt eadem adprobatione faciunt qua sobrii:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:4)
non enim proferremus vino aut somno oppresses aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, turn nihil interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:8)
omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda, hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:11)
Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte facete dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 3:3)
aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:5)
Est sicca, sobria, bonorum consiliorum [tantum auri vides], est tamen malae linguae, pica pulvinaris.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:9)
Nemo libenter recolit qui laesit locum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mulier parturiens.1)
Ut enim terrae variis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac nunc illa meditatione recoluntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 7:3)
Ex re nomen habet - nigri non illa parentem Memnonis in roseis sobria vidit equis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 83)

SEARCH

MENU NAVIGATION